2 Cic. Cael. 3–5

3Ac mihi quidem videtur, iudices, hic introitus defensionis adulescentiae M. Caeli maxime convenire, ut ad ea quae accusatores deformandi huius causa etcausa et Bake: causae ς: causa Pπδ detrahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt primum respondeam. Obiectus est pater varie, quod aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. De dignitate M. CaeliusM. ς, Lambinus: om. Pπδ notis ac maioribus natu etiam sine mea oratione tacitusetiam sine … tacitus ed. R: et sine … tacitus ς: et sine … et tacitus Pπδ facile ipse respondetrespondit ςb2ψ ; quibus autem propter senectutem, quod iam diu minus in foro nobiscumque versatur, non aeque est cognitus, hi sic habeant, quaecumque in equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse maxima, eam semper in M. Caelio habitam esse summam hodiequesummam hodieque ςP1ψ2 : summamque hodie P2πδ haberi non solum a suis sed etiam ab omnibus quibus potuerit aliqua de causa esse notus. 4Equitis autem Romaniautem Romani Quintil. xi. I. 28: Romani autem Pπδ esse filium criminis lococriminessloco P1: criminis in loco coni. Halm (contra Quintil.) poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. Nam quod de pietate dixistis, est ista quidemista quidem ς, Lambinus: quidem ista Pπδ nostravestra b, Halm existimatio sed iudicium certe parentis. Quid nos opinemur audietis ex iuratis; quid parentes sentiant lacrimae matris incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia quam cernitis luctusque declarat. 5Nam quod est obiectum municipibus esse adulescentem non probatum suis, nemini umquam praesentiPraestutianiPraestutiani ς: praetoriani (-tori-P2 in ras.) Pπδ : Praetutiani Gruter (cf. Plin. N. H. iii. 13-14): Puteolani Beroaldus (cf. Val. Max. ix. 3. 8): Tusculani Baiter (cf. C. I. L. xiv. 2622) maiores honores habuerunt, iudicesiudices ς: om. Pπδ , quam quam] per ς absenti M. Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt. Idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima atque ornatissima laudatione miserunt. Videor mihi iecisseiecisse ex legisse P: egisse Halm fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt si nituntur iudicio suorum. Neque enim vobis satis commendata huius aetas esse posset, si non modo parenti, tali viro, verum etiam municipio tam inlustri ac tam gravi displiceret. Equidem,