12 Cic. Cael. 28–30

28Equidem multos et vidi in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc vitae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent sed qui totam adulescentiam voluptatibus dedidissentdedidissent Ascens. (3) mg.: dedissent P πδ , emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse gravisque homines atque inlustris fuisse. Datur enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati, et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. Quae si ita erumpunt ut nullius vitam labefactent, nullius domum evertant, faciles et tolerabiles haberi solent. 29Sed tu mihi videbare ex communi infamia iuventutis aliquam invidiam Caelio velle conflare. Itaque omne illud silentium quod est orationi tributum tuae fuit ob eam causam quod uno reo proposito de multorum vitiis cogitabamus. Facile est accusare luxuriem. Dies iam me deficiatdeficiat P, Ernesti: deficiet πδ , si quae dici in eam sententiam possuntpossint Ernesti coner coner] -er add. P2 in ras. expromere; de corruptelis, de adulteriis, de protervitate, de sumptibus immensa oratio est. Ut tibi reum neminem sed vitia istaista scripsi: ipsa ς: om. P πδ proponas, res tamen ipsa et copioseet copiose ς, Naugerius (2): om. P πδ et graviter accusari potest. Sed vestrae sapientiae, iudices, est iudices est] est in ras. hab. P: est, iudices, Halm non abduci ab reo nec, quos aculeos habeathabet ς severitas gravitasque vestra, cum eos accusator erexerit in rem, in vitia, in mores, in tempora, emittere in hominem et in reum, cum is non suo crimine sed multorum vitio sit in quoddam odium iniustum vocatus. 30Itaque egoego ς: om. P πδ severitati tuae itaita ut oportet ς: ut oportet ita P πδ ut oportet respondere non audeo. Erat enim meum deprecari vacationem adulescentiae veniamque petere. Non, inquam, audeo; perfugiis nihilnihil ς: non P πδ utor aetatis, concessa omnibus iura dimitto; tantum peto ut, si quasi quae Halm est invidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae, libidinum iuventutis, quam video esse magnam, tamentamen Wrampelmeyer: tam ς: om. P πδ ne huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia noceant. Atque ego idem qui haec postulo quin criminibus quae in hunc proprie conferuntur diligentissime respondeam non recuso.