10 Cic. Cael. 23–25

23Itaque illam partem causae facile patior graviter et ornate a M. Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis PallaePaliae ς . Vellemvellem vellem ς dictum esset ab eodem etiam de Dione. De quo ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is qui fecit aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, P. Asicius, iudicio est liberatus. Quod igitur est eius modi crimen ut qui commisit non neget, qui negavit absolutus sit, id hic pertimescat qui non modo a factifacti Naugerius: facto P πδ verum etiam a conscientiae suspicione afuit? Et, si Asicio causacausa P πδ: in causa Müller: fort. ea plus profuit quam nocuit invidia, huic oberit maledictum tuummaledictum tuum ς: tuum maledictum P πδ qui istius facti non modo suspicione sed ne infamia quidem est aspersus? 24At praevaricatione est est] sit ς Asicius liberatus. Perfacile est isti loco respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est. Sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodicuicuimodi Ant. Augustinus: cuiusmodi P πδ autem sit, a sua putat esseesse ς, edd. VR: eius esse P πδ seiunctam. Neque solum Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem dolueruntCoponii … doluerunt ς b2ψ2 (de Coponiis cf. Balb. § 53): om. P in lac., sine lac. πδ , qui cum doctrinae studioqui cum doctrinae studio ς b2ψ2: omni cum (om. cum eg) doctrina P2πδ atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis tenebantur. Habitabat apud Titumapud Titum ς: is apud L. Lucceium P2πδ , ut audistis, DioDio erat ς: fuerat ei P2πδ , eratqui cum … erat om. P1 in lac. ei cognitus Alexandriae. Quid aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de M. Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis. 25Ergo haec removeanturremoveantur ς, ed. Mediol. removentur P πδ , ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea veniamus.