9 Cic. Caecin. 23–26

23 ↷ Maxime fuit optandum Caecinae, recuperatores, ut controversiae nihil haberet, secundo loco ut ne cum tam improbo homine, tertio ut cum tam stulto haberet. Etenim non minus nos stultitia illius sublevat quam laedit improbitas. Improbus fuit, quod homines coegit, armavit, coactis armatisque vim fecit. Laesit in eo Caecinam, sublevat ibidem; nam in eas ipsas res quas improbissime fecit testimonia sumpsit et eis in causa testimoniis utitur. 24Itaque mihi certum est, recuperatores, ante quam ad meam defensionem meosque testis venio, illius uti confessione et testimoniis; qui confitetur atque ita libenter confitetur ut non solum fateri sed etiam profiteri videatur, recuperatores:convocavi homines, coegi, armavi, terrore mortis ac periculo capitis ne accederes obstiti; ferro“, inquit,ferro“ – et hoc dicit in iudicio – „te reieci atque proterrui.“ Quid? testes quid aiunt? P. Vetilius, propinquus Aebuti, se Aebutio cum armatis servis venisse advocatum. Quid praeterea? Fuisse compluris armatos. Quid aliud? Minatum esse Aebutium Caecinae. Quid ego de hoc teste dicam nisi hoc, recuperatores, ut ne idcirco minus ei credatis quod homo minus idoneus habetur, sed ideo credatis quod ex illa parte id dicit quod illi causae maxime sit alienum? A. 25Terentius, alter testis, non modo Aebutium sed etiam se pessimi facinoris arguit. In Aebutium hoc dicit, armatos homines fuisse, de se autem hoc praedicat, Antiocho, Aebuti servo, se imperasse ut in Caecinam advenientem cum ferro invaderet. Quid loquar amplius de hoc homine? In quem ego hoc dicere, cum rogarer a Caecina, numquam volui, ne arguere illum rei capitalis viderer, de eo dubito nunc quo modo aut loquar aut taceam, cum ipse hoc de se iuratus praedicet. 26Deinde L. Caelius non solum Aebutium cum armatis dixit fuisse compluribus verum etiam cum advocatis perpaucis eo venisse Caecinam.