36 Cic. Caecin. 103–104

103 ↷Is homo est, ita se probatum vobis vestrique similibus semper voluit ut id non minus in hac causa laborarit ne inique contendere aliquid quam ne dissolute relinquere videretur, nec minus vereretur ne contemnere Aebutium quam ne ab eo contemptus esse existimaretur. 104Quapropter, si quid extra iudicium est quod homini tribuendum sit, habetis hominem singulari pudore, virtute cognita et spectata fide, amplissimo totius Etruriae nomine, in utraque fortuna cognitum multis signis et virtutis et humanitatis. Si quid in contraria parte in homine offendendum est, habetis eum, ut nihil dicam amplius, qui se homines coegisse fateatur. Sin hominibus remotis de causa quaeritis, cum iudicium de vi sit, is qui arguitur vim se hominibus armatis fecisse fateatur, verbo se, non aequitate, defendere conetur, id quoque ei verbum ipsum ereptum esse videatis, auctoritatem sapientissimorum hominum facere nobiscum, in iudicium non venire utrum A. Caecina possederit necne, tamen doceri possedisse; multo etiam minus quaeri A. Caecinae fundus sit necne, me tamen id ipsum docuisse, fundum esse Caecinae: cum haec ita sint, statuite quid vos tempora rei publicae de armatis hominibus, quid illius confessio de vi, quid nostra decisio de aequitate, quid ratio interdicti de iure admoneat ut iudicetis.