9 Cic. Balb. 22–24

22 ↷Atqui si imperatoribusAtquisimp. P: corr. man. rec. nostris, si senatui, si populo Romano non licebit propositis praemiis elicere ex civitatibus sociorum atque amicorum fortissimum atque optimum quemque ad subeunda pro salute nostra pericula, summa utilitate ac maximo saepe praesidio periculosispericulosis Madv.: periculis codd. (in periculis ut Orell. ita Hbς et mg. Σ) atque asperis temporibus carendum nobis erit. 23Sed, per deos immortalis, quae est ista societas, quae amicitia, quod foedus, ut aut nostra civitas careat in suis periculis Massiliensi propugnatore, careat Gaditano, careat Saguntino, aut, si quis ex hishis PBΣ: illis HGEbς et mg.Σ) populis sit exortus qui nostros duces auxilio laborisauxilio laboris] consilio et labore Landgraf (de Dom. § 107), commeatuslabore commeatu Lamb.: laboribus commeatibus Kraffert periculo suo iuverit, qui cum hoste nostro comminus in acie saepe pugnarit, qui se saepe telis hostium, qui dimicationi capitis, qui morti obiecerit, nulla condicione huius civitatis praemiis adfici possit? 24Etenim in populum Romanum grave est non posse uti sociis excellenti virtute praeditis, qui velint cum periculis nostris sua communicare; in socios vero ipsos, et in eos de quibus agimus foederatos, iniuriosum et contumeliosum est iishis (bis) ΣEb praemiis et iis honoribus exclusos esse fidelissimos et coniunctissimos socios quae pateant stipendiariis, pateant hostibus, pateant saepe servis. NamNam PBΣ: nam et Hk all. stipendiarios ex Africa, Sicilia, Sardinia, ceteris provinciis multos civitate donatos videmus, et, qui hostes ad nostros imperatores perfugissent et magno usui rei publicae nostrae fuissent, scimus civitate esse donatos; servos denique, quorum ius, fortuna, condicio infima est, bene de re publica meritos persaepe libertate, id est civitate, publice donari videmusvidemus ut Manut. ita k: videbamus codd..