8 Cic. Balb. 19–22

19 ↷Nascitur, iudices, causa Corneli ex ea lege quam L. Gellius Cn. Cornelius ex senatus sententia tulerunt; qua lege videmusvidemus k: videamus rell. rite esse sanctumrite esse sanctum scripsi: satis esse sancti codd. (sanctum Turn.): ita esse sanctum Reid: sanxisse senatum Pantag.: satis aperte, dilucide esse sanctum all. ut cives Romani sint iihi P et pler. quos Cn. Pompeius de consili sententia singillatim civitate donaverit. Donatum esse L. Cornelium praesens Pompeius dicit, indicant publicae tabulae. Accusator fatetur, sed negat ex foederato populo quemquam potuisse, nisi is populus fundus factus esset, in hanc civitatem venire. 20O praeclarum interpretem iuris, auctorem antiquitatis, correctorem atque emendatorem nostrae civitatis, qui hanc poenam foederibus adscribat, ut omnium praemiorum beneficiorumque nostrorum expertis faciatfaciant Lehmann foederatos! Quid enim potuit dici imperitius quam foederatos populos fieri fundos oportere? nam id non magis est proprium foederatorum quam omnium liberorum. Sed totum hoc, iudices, in ea fuit positum semper ratione atque sententia ut, cum iussisset populus Romanusp. R. ed. Hervag: praetor codd. aliquid, si id adscivissent socii populi ac Latini, et si ea lex, quam nos haberemus, eadem in populo aliquo tamquam in fundo resedisset, ut tum lege eadem is populus teneretur, non ut de nostro iure aliquid deminueretur, sed ut illi populi aut iure eo quod a nobis esset constitutum aut aliquo commodo aut beneficio uterentur. 21Tulit apud maiores nostros legem C. Furius de testamentis, tulit Q. Voconius de mulierum hereditatibus; innumerabiles aliae leges de civili iure sunt latae; quas Latini voluerunt, adsciverunt; ipsa denique Iulia, quaqua secl. Mueller, qui et civitas ⟨ita⟩ est ... data ⟨ut⟩ qui fundi scribit lege civitas est sociis et Latinis data, qui fundi populi facti non essent civitatem non haberent. In quo magna contentio HeracliensiumHeracliensium ed. R.: heraclensium codd. et Neapolitanorum fuit, cum magna pars in iishis P et pler. civitatibus foederis sui libertatem civitati anteferretTulit ... anteferret om. Hc (non k): in mg. suppl. b2. Postremo haec vis est istius et iuris et verbi, ut fundi populi beneficio nostro, non suo iure fiant. Cum aliquid populus Romanus iussit, 22id si est eius modi ut quibusdam populis, sive foederatis sive liberis, permittendum esse videatur ut statuant ipsi non de nostris sed de suis rebus, quo iure uti velint, tum utrum fundi facti sint an non quaerendum esse videaturvideatur codd. (tum ... videatur om. Hk): videtur Rumpf; de nostra vero re publica, de nostro imperio, de nostris bellis, de victoria, de salute fundos populos fieri noluerunt.