5 Cic. Balb. 11–13

11Audivi hoc de parente meo puer, cum Q. Metellus Luci filius causam de pecuniis repetundisrepetendis Bw diceret, ille, illeille, ille PBHbς: ille GE virvir s. l. P2, cui patriae salus dulcior quam conspectus fuit, qui de civitate decedere quam de sententia maluithoc igitur causam dicente, cum ipsius tabulae circumferrentur inspiciendi nominis causa, fuisse iudicem ex illis equitibus Romanis gravissimis viris neminem quinquin b: qui rell. removeret oculos etet om. codd. (sed k, seque b) se totum averteret, ne forte, quod ille in tabulas publicas rettulisset, dubitasse quisquam verumne an falsum esset videretur: nos Cn. Pompei decretum, iudicesiudices scripsi: iudicium codd.. del. edd., de consili sententia pronuntiatum recognoscemus, cum legibus conferemus, cum foederibus, omnia acerbissima diligentia perpendemusperpendimus GE: pertendimus P1: pertendemus P2BHbς? Athenis aiunt, 12cum quidam apud eos qui sancte graviterque vixisset testimonium publice dixisset et, ut mos Graecorum est, iurandi causa ad aras accederet, una voce omnis iudices ne is iuraret reclamasse. TumTum scripsi: cum codd.: del. Bait. all. (cum ... noluerint Naugerius (1)): Quid? ... noluerunt Weidner: An ... noluerunt Paul Graeci homines spectati viri noluerunt religione videri potius quam veritate fidem esse constrictamconstrictam s. l. P2: vinctam coni. Halm: nos etiam in ipsa religione et legum et foederum conservanda qualis fuerit Cn. Pompeius dubitabimus? 13Utrum enim inscienteminscientem P2 et pler.: sicientem P1: scientem GE vultis contra foedera fecisse an scientemalterum scientem codd. praeter GE (inscientem)? Si scientem,O nomen nostri imperi! O populi Romani excellens dignitas! O Cn. Pompei sic late longeque diffusa laus ut eius gloriae domicilium communis imperi finibus terminetur! O nationes, urbes, populi, reges, tetrarchae, tyranni,testes Cn. Pompei non solum virtutis in bello sed etiam religionis in pace! Vos denique, mutae regiones, imploro, et sola terrarum ultimarum; vos, maria, portus, insulae, litora! Quae est enim ora, quae sedes, qui locus in quo non exstent huius cum fortitudinis tum vero humanitatis, cum animi tum consili impressa vestigia? Hunc quisquam, incredibili quadam atque inaudita gravitate virtute constantia praeditum, foedera scientem neglexisse violasse rupisse dicere audebit?