4 Cic. Balb. 8–10

8 ↷Hic ego nunc cuncter sic agere, iudices, non esse fas dubitari quin, quod Cn. Pompeium fecisse constet, id non solum licuisselicuisse (Lamb.) ... decuisse Klotz: decuisse ... debuisse P2 rell. sed etiam decuisse fateamursic agere ... fateamur om. P, suppl. manus eiusdem fere aetatis, quae pr. constat scripsit, dein corr. constet: constitit Hb ed. R.: constiterit k? 9Quid enim abest huic homini quod, si adesset, iure haec ei tribui etei Lamb.: et codd. concedi putaremus? Vsusne rerum? qui pueritiae tempus extremum principium habuit bellorum atque imperiorum maximorum, cuius plerique aequales minus saepe castra viderunt quam hic triumphavit, qui tot habet triumphos quot orae sunt partesque terrarum, tot victorias bellicas quot sunt in rerum natura genera bellorum. An ingenium? quinquin Hbς: inquid (ex inquid) s. inquit P all.: cui Madv., del. eius ante consiliorum etiam ipsi casus eventusque rerum non duces, sed comites eius consiliorum fuerunt: in quo uno ita summa fortuna cum summa virtute certavit ut omnium iudicio plus homini quam deae tribueretur. An pudor, an integritas, an religio in eo, an diligentia umquam requisita est? Quem provinciae nostrae, quem liberi populi, quem reges, quem ultimae gentesultimae gentes cod. Car. Steph. et Graevius: ult** regentes P (alterae Hςb2): ultra regentes BGE: exterae gentes b Angelius castiorem, moderatiorem, sanctiorem non modo viderunt, sed aut sperando umquam aut optando cogitaverunt? Quid dicam de auctoritate? 10quae tanta est quanta in hishis BH all.: iis PG tantis virtutibus ac laudibus esse debet. Cui senatus populusque Romanus amplissimaeamplissima Paul dignitatis praemia dedit non postulanti, imperia verovero Manut.: verum codd. (i.e. non postulanti imperia, verum etiam rec.) etiam recusanti, huius de facto, iudices, ita quaeri ut id agatur, licueritne ei facere quod fecit, an vero non dicam non licuerit, sed nefas fueritcontra foedus enim, id est contra populi Romani religionem et fidem fecisse diciturnon turpe rei publicaerei publicae codd.: populo Romano edd., nonne vobisnon nobis Garat., Muell., improb, Zielinsk.?