3 Cic. Balb. 6–8

6 ↷Donatus igitur est ob eas causas a Cn. Pompeio civitate. Id accusator non negat, sed reprehendit, ut in Cornelio causa ipsius probetur, poena quaeratur, in Pompeio causa laedatur, poena sit nulla nisinisi Orelli: si codd. pler. (del. P2, om. BΣ) famae: sic innocentissimi hominis fortunas, praestantissimi imperatoris factum condemnari volunt. Ergo in iudicium caput Corneli, factum Pompei vocatur. Hunc enim in ea civitate in qua sitsit codd.: est Baiter natus honestissimo loco natum esse concedis, et ab ineunte aetate relictis rebus suis omnibus in nostris bellis nostris cum imperatoribus esse versatum, nullius laboris, nullius obsessionis, nullius proeli expertem fuisse. Haec sunt omnia cum plena laudis tum propria Corneli, nec in iis rebus crimen est ullum. 7Ubi igitur est crimen? Quod eum Pompeius civitate donavit. HuiusHuius P1: huiusce P2BGς: huiuscemodi b: huiuscene dett.: huiusne Klotz crimen? Minime, nisi honos ignominia putanda est. Cuius igitur? Re vera nullius, actione accusatoris eius unius qui donavit; qui si adductus gratia minus idoneum hominem praemio adfecisset, quinquin Madv.: qui codd. etiam si virum bonum sed non ita meritum, si denique aliquid non contra ac liceret factum diceretur, sed contra atque oporteret, tamen esset omnis eius modi reprehensio a vobis, iudices, repudianda. 8Nunc vero quid dicitur? Quid aitagit G1Eς accusator? Fecisse Pompeium quod ei facere non licuerit; quod gravius est quam si id factum ab eo diceret quod non oportuisset. Est enimEst enim Hb all.: sed si enim P1G: si enim P2: corr. B sit enim, fort. recte aliquid quod non oporteat, etiam si licet; quicquid vero non licet, certe non oportet.