28 Cic. Balb. 63–65

63Quid enim est cur non potius ad summam laudem huic quam ad minimam fraudem Caesaris familiaritas valere debeat? Cognovit adulescens; placuit homini prudentissimo; in summa amicorum copia cum familiarissimis eius est adaequatus. In praetura, in consulatu praefectum fabrum detulit; consilium hominis probavit, fidem est complexus, officia observantiamque dilexit. Fuit hic multorum illi laborum socius aliquando: est fortasse nunc non nullorum particeps commodorum. Quae quidem si huic obfuerint apud vos, non intellego quod bonum cuiquam sit apud talis viros profuturum. 64Sed quoniam C. Caesar abest longissime, atque in iis est nunc locis quae regione orbem terrarum, rebus illius gestis imperium populi Romani definiunt, nolite, per deos immortalis, iudices, hunc illi acerbum nuntium velle perferri, ut suum praefectum fabrum, ut hominem sibi carissimumcarissimum et familiarissimum HGEbς, non ob ipsius aliquod delictum, sed ob suam familiaritatem vestris oppressum sententiis audiat. Miseremini eius qui non de suo peccato sed dede add. Manut. huius summi et clarissimi viri facto, non de aliquo crimine sed periculo suo de publico iure disceptat. Quod ius si Cn. Pompeius ignoravit, si M. Crassus, si Q. Metellus, si Cn. Pompeius pater, si L. Sulla, si P. CrassusP. Madv.: D. PBb: .d. HGE, si C. Marius, si senatus, si populus Romanus, si qui de re simili iudicarunt, si foederati populi, si socii, si illi antiqui Latini, videte ne utilius vobis et honestius sit illis ducibus errare quam hoc magistro erudiri. Sed si de certo, de perspicuo, de utili, de probato, de iudicato vobis iure esse constituendum videtis, nolite committere ut in re tam inveterata quicquam novi sentiatis. 65Simul et illa, iudices, omnia ante oculos vestros proponite: primum esse omnis etiam post mortem reos clarissimos illos viros qui foederatos civitate donarunt; deinde senatum qui hocqui hoc G2: qui se (per se corr. b. ed. R.) hoc rell.: qui persaepe hoc Hbς Angelius: qui saepe hoc Klotz iudicavit, populum qui iussit, iudices qui adprobarunt. Tum etiam illud cogitate, sic vivere ac vixisse Cornelium ut, cum omnium peccatorum quaestiones sint, non de vitiorum suorum poena, sed de virtutis praemio in iudicium vocetur. Accedat etiam illud, ut statuatis hoc iudicio utrum posthac amicitias clarorum virorum calamitati hominibus an ornamento esse malitis. Postremo illud, iudices, fixum in animis vestris tenetote, vos in hac causa non de maleficio L. Corneli, sed de beneficio Cn. Pompei iudicaturos.