27 Cic. Balb. 60–62

60Et eriterit Mueller: erat codd. aequa lex et nobis, iudices, atque omnibus qui nostris familiaritatibus implicantur vehementer utilis, ut nostras inimicitias ipsi inter nos geramus, amicis nostrorum inimicorum temperemus. Ac si mea auctoritas satis apud illosillos] alios Paul in hac re ponderis haberet, cum me praesertim rerum varietate atque usu ipso iam perdoctum viderent, etiam ab illis eos maioribus discordiis avocarem. EtenimEtenim Abram.: id enim codd. contendere de re publica, cum id defendas quod esse optimum sentias, et fortium virorum et magnorum hominum semper putavi, neque huic umquam labori officio muneri defui. Sed contentio tam diu sapiens est quam diu aut proficit aliquid, aut, si non proficitproficitur (bis) P1, non obest civitati. 61Voluimus quaedam, contendimus, experti sumus: obtenta non sunt. Dolorem alii, nos luctum maeroremque suscepimus. Cur ea quae mutare non possumus convellere malumus quam tueri? C. Caesarem senatus et genere supplicationum amplissimo ornavit et numero dierum novonovo Manut.: novem P rell.: idem in angustiis aerari victorem exercitum stipendio adfecit, imperatori decem legatos decrevit, lege Sempronia succedendum non censuit. Harum ego sententiarum et princeps et auctor fui, neque me dissensioni meae pristinae putavi potius adsentiri quam praesentibus rei publicae temporibus et concordiae convenire. Non idem aliis videtur: sunt fortasse in sententia firmiores. ReprendoReprendo PB: reprehendo Hk rell. neminem, sed adsentior non omnibus; neque esse inconstantis puto sententiamin sentent. P: sententiam aliquam bς et in mg. Σ tamquam aliquod navigiumnavig. dirigere coni. Reid atque cursumatque cursum om. b, del. Cobet (cursum om. k) ex rei publicae tempestate moderari. 62Sed si qui sunt quibus infinitum sit odium in quos semel susceptum sitsit codd.: est Bait., Reid (§ 44), quos video esse non nullos, cum ducibus ipsis, non cum comitatu adsectatoribusque confligant. Illam enim fortasse pertinaciam non nulli, virtutem alii putabunt, hanc vero iniquitatem omnes cum aliqua crudelitate coniunctam. Sed si certorum hominum mentis nulla ratione, iudices, placare possumus, vestros quidem animos certe confidimus non oratione nostra, sed humanitate vestra esse placatos.