26 Cic. Balb. 57–59

57 ↷Quamquam istorum animos, qui ipsi Cornelio invident, non est difficillimum mitigare. More hominum invident, in conviviis rodunt, in circulis vellicant: non illo inimico, sed hoc malomalo w. Muell. prob. Zielinsk.: male PBGHEk: maledico Naugerius (1) (hoc maledicente, om. dente b2 edd. R., V.): maligno Madv. dente carpunt. 58Qui amicis L. Corneli aut inimici sunt aut invident, iiii k: hi rell. sunt huic multo vehementius pertimescendi. Nam huic quidem ipsi quis est umquam inventus inimicus aut quis iure esse potuit? Quem bonum non coluit, cuius fortunae dignitatique non concessit? Versatus in intima familiaritate hominis potentissimi, in maximis nostris malis atque discordiis neminem umquam alterius rationis ac partis non re, non verbo, non vultu denique offendit. Fuit hoc sive meum sive rei publicae fatum, ut in me unum omnis illa inclinatio communium temporum incumberet. Non modo non exsultavit in ruinis nostris vestrisque sordibusnostris vestrisque sordibus Paul, Mueller: vestris nostrisque discordiis codd. (secl. discordiis Bait.): nostris vestrisque disc. Klotz (secl. disc. Kays.): nostris lacrimisque (del. l. 21 lacrimis) Madv. Cornelius, sed omni officio,lacrimislacrimis] amoris Paul, opera, consolatione,omnis me absente meos sublevavit. 59Quorum ego testimonio ac precibus munus hoc meritum huic et, ut a principio dixi, iustam et debitam gratiam refero, speroque, iudices, ut eos qui principes fuerunt conservandae salutis aut dignitatis meae diligitis et caros habetis, sic, quae ab hoc pro facultate hominishominis Mueller: huius codd.: eius Lamb.: del. Garat.: facultatibus, pro Paul, pro loco facta sunt, et grata esse vobis et probata. Non igitur a suis, quos nullos habet, sed a suorum, qui et multi et potentes sunt, urgetur inimicis; quos quidem hesterno die Cn. Pompeius copiosa oratione et gravi secum, si vellent, contendere iubebat, ab hoc impari certamine atque iniusta contentione avocabat.