25 Cic. Balb. 56–57

56Intellego, iudices, in causa aperta minimeque dubia multo et plura et a pluribus peritissimisperitissimis 'malim abesse' Baiter: peritissime Paul esse dicta quam res postularet. Sed id factum est, non ut vobis rem tam perspicuam dicendo probaremus, verum ut omnium malivolorum iniquorum invidiosoruminvidiosorum PBHk: invidorum GE animos frangeremus; quos ut accusator incenderetaccenderet BΣ, ut aliqui sermones hominum alienis bonis maerentium etiam ad vestras auris permanarent et in iudicio ipso redundarent, idcirco illa in omni parte orationis summasua PBGHbk arte adspergi videbatis; tum pecuniam L. Corneli, quae neque invidiosa est et, quantacumque est, eius modi est ut conservata magis quam correpta esse videatur; tum luxuriam, quae non crimine aliquo libidinis, sed communi maledicto notabatur; tum Tusculanum, quod Q. Metelli fuisse meminerat et L. Crassi, Crassum emisse de libertino homine, Soterico Marcio, ad Metellum pervenisse de Vennoni Vindicide Venonii Vindicii Naugerius (2): debent noni indici codd. bonis non tenebat. Simul illud nesciebat, praediorum nullam esse gentem, emptionibus ea solere saepe ad alienos homines, saepe ad infimos, non legibus tamquam tutelas pervenire. 57Obiectum est etiam quod in tribum Clustuminam perveneritpervenit Madv improb. Zielinsk.; quod hic adsecutus est legis de ambitu praemio minus invidiosoinvidiose Paul quam qui legum praemiis praetoriam sententiam et praetextam togam consequuntur. Et adoptatio Theophani agitata est, per quam Cornelius nihil est praeterquam propinquorum suorum hereditates adsecutus.