24 Cic. Balb. 55

55Cognoscite nunc iudicium senatus, quod semper iudicio est populi comprobatum. Sacra Cereris, iudices, summa maiores nostri religione confici caerimoniaque voluerunt; quae cum essent adsumpta de Graecia, et per Graecas curata sunt semper sacerdotes et Graeca omninoomnino Muell. prob. Zielinsk: omnia codd.: Graece omnia ut Kraffert ita b: Graecanica omnia Paul nominata. Sed cum illam quae Graecum illud sacrum monstraret et faceret ex Graecia deligerent, tamen sacra pro civibus civem facere voluerunt, ut deos immortalis scientia peregrina et externa, mente domestica et civili precaretur. Has sacerdotes video fere aut Neapolitanas aut Veliensis fuisse, foederatarum sine dubio civitatum. Mitto vetera; proxime dico ante civitatem Veliensibus datam de senatus sententia C. Valerium Flaccum, praetorem urbanum, nominatim ad populum de Calliphana Veliense, ut ea civis Romana esset, tulisse. Num igitur aut fundos factos Veliensis, aut sacerdotem illam civem Romanam factam non esse, aut foedus et a senatu et a populo Romano violatum arbitramurarbitramur b: arbitrabamur P1G1E: arbitrabimur k rell.?