23 Cic. Balb. 52–54

52Habetis imperatorum summorum et sapientissimorum hominum, clarissimorum virorum, interpretationem iuris ac foederum: dabo etiam iudicum qui huic quaestioni praefuerunt, dabo universi populi Romani, dabo sanctissimum et sapientissimum iudicium etiam senatus. Iudices cum prae se ferrentprae se ferrent b: se praeferrent P1GE: saepe praeferrent P2B (ferrent Hς) palamque loquerentur quid essent lege Papia de M. Cassio Mamertinis repetentibus iudicaturi, Mamertini publice suscepta causa destiterunt. Multi in civitatem recepti ex liberis foederatisque populis liberatiliberati secl. Baiter: liberati sunt om. Hbk et edd. ante Gruterum. Multis in civ. receptis ... populis, nemo Reid tac. sunt: nemo umquam est de civitate accusatus, quod aut populus fundus factus non esset, aut quod foedere civitatis mutandae ius impediretur. 53Audebo etiam hoc contendere, numquam esse condemnatum quem constaret ab imperatore nostro civitate donatum. Cognoscite nunc populi Romani iudicium multis rebus interpositum atque in maximis causis re ipsa atque usu comprobatum. Cum Latinis omnibus foedus esse ictumesse ictum Madv.: ictum b: esset cum rell. Sp. Cassio Postumo Cominio consulibus quis ignorat? quod quidem nuper in columna aheneaahenea P1: aenea P2 rell. meminimus post rostra incisum et perscriptum fuisse. Quo modo igitur L. Cossinius Tiburs, pater huius equitis Romani, optimi atque ornatissimi viri, damnato T. Caelio, quo modo ex eadem civitate T. Coponius, civis item summa virtute et dignitate,nepotes T. et C. Coponios nostis,damnato C. Masone civis Romanus est factus? 54An lingua et ingenio patefieri aditus ad civitatem potuit, manu et virtute non potuit? AnneAnne] An Manutius de nobis trahere spolia foederatis licebat, de hostibus non licebat? An quod adipisci poterant dicendo, id eis pugnando adsequi non licebat? An accusatori maiores nostri maiora praemia quam bellatori esse voluerunt?

Quod si acerbissima lege Servilia principes viri acac P2Bς et pler. (agrav. P1): om. GE: et Halm gravissimi et sapientissimiet sapient. s. l. P2 cives hanc Latinis, id est foederatis, viam ad civitatem populi iussu patere passi sunt, neque iusius Madv: his codd. (iis k) est hoc reprehensum Licinia et Mucia lege, cum praesertim genus ipsum accusationis et nomen etet add. Ernesti eius modi praemium quod nemo adsequi possetposset Ernesti: possit codd. nisi ex senatoris calamitate neque senatori neque bono cuiquam nimis iucundum esse posset, dubitandum fuit quin, quo in genere iudicumiudiciorum ut Reid ita bc praemia rata essent, in eodem iudicia imperatorum valerent? Num fundos igitur factos populos Latinos arbitramur aut Serviliae legi aut ceteris quibus Latinis hominibus erat propositum aliqua ex re praemium civitatis?