22 Cic. Balb. 50–51

50Cn. Pompeius pater rebus Italico bello maximis gestis P. Caesium, equitem Romanum, virum bonum, qui vivit, Ravennatem foederato ex populo nonne civitate donavit? Quid? cohortis duas universas Camertium C. MariusC. Marius suppl. Lange? Quid? HeracliensemHeracliensem Lamb.: heraclesim PB Alexam P. Crassus, vir amplissimus, ex ea civitate quacum prope singulare foedus Pyrrhi temporibus C. Fabricio consule ictum putatur? Quid? Massiliensem Aristonem L.L. add. Baiter Sulla? Quid? quoniam de Gaditanis agimus, idem servos novemservos novem Reid: erosnovem P1: heros novem rell.: Hannonem Gaditanum Garat.: Erosium Gaditanum Halm: homines novem Gad. Wrampelmeyer Gaditanos? Quid? vir sanctissimus et summa religione ac modestia, Q. Metellus Pius, Q. Fabium Saguntinum? Quid? hic qui adest, a quo haec quae ego nunc percurro subtilissime sunt omnia perpolitaperorata Lehmann, M. Crassus, non AveniensemAveniensem Reid: auenniensem Hk: auennensem rell. praeter w (anniensem, c anemonsem) foederatum civitate donavit, homo cum gravitate et prudentia praestans, tum vel nimium parcus in largienda civitate? 51Hic tu Cn. Pompei beneficium vel potius iudicium et factum infirmare conaris, qui fecit quod C. Marium fecisse audierat, fecit quod P. Crassum, quod L. Sullam, quod Q. Metellum, quod M. Crassum,quod M. Crassum Bait. auct. hic add. Klotz quod denique domesticum auctorem patrem suum facere viderat? Neque vero id in uno Cornelio fecit; nam et Gaditanum HasdrubalemAsdrub. codd. praeter G2 (Sest. § 142) ex bello illo Africano et Mamertinos OviosOvios Buchanan: obvios codd. et quosdam Uticensis et Saguntinos FabiosFabios del. Paul civitate donavitdonavit ςw: om. P rell.. Etenim cum ceteris praemiis digni sunt qui suo labore et periculo nostram rem publicam defendunt, tum certe dignissimi sunt qui civitate ea donentur pro qua pericula ac tela subierunt. Atque utinam qui ubique sunt propugnatores huius imperi possent in hanc civitatem venire, et contra oppugnatores rei publicae de civitate exterminari! Neque enim ille summus poeta noster Hannibalis illam magis cohortationem quam communem imperatoriam voluit esse:

Hostem qui feriet, erit, inquit, mihimi Muell. tac. Carthaginiensis,

Quisquis erit.

Cuius civitatis sitcuius civitatis sit Baiter: cuiatis siet PB: civitatis siet GE: cuiatis' siet (ut sint Ennii verba) Orell. (quisqui' siet, cuiati' siet Merula): cuiatis siet'. Habent hoc leve Klotz: cuiatis erit'. Id habent sollemne Paul: Cuius enim quisque civitatis sit Halm, id habent hodiehodie Halm: hoc codd. de Domo § 34) leve et semper habuerunt, itaque et civis undique fortis viros adsciverunt et hominum ignobilium virtutem persaepe nobilitatis inertiae praetulerunt.