21 Cic. Balb. 48–49

48Itaque cum paucis annis post hanc civitatis donationem acerrima de civitate quaestio Licinia et Mucia lege venissetvenisset codd.: exstitisset coni. Muell., numNum obvenisset? (Phil. ii, § 83) quis eorum, qui de foederatis civitatibus esset civitate donatus, in iudicium est vocatus? Nam Spoletinus T. Matrinius, unus ex iis quos C. Marius civitate donasset, dixit causam ex colonia Latina in primis firma et inlustri. Quem cum disertus homo L. Antistius accusaret, non dixit fundum Spoletinum populum non esse factum,videbat enim populos de suo iure, non de nostro fundos fieri solere,sed cum lege Apuleia coloniae non essent deductae, qua lege Saturninus C. Mariode C. Mario coni. Muell. (§ 55) tulerat ut in singulas colonias ternos civis Romanos facere posset, negabat hoc beneficium re ipsa sublata valere debere. Nihil habet similitudinis ista accusatio; 49sed tamen tanta auctoritas in C. Mario fuit ut non per L. Crassum, adfinem suum, hominem incredibili eloquentia, sed paucis ipse verbis causam illam gravitate sua defenderit et probarit. Quis enim esset, iudices, qui imperatoribus nostris in bello, in acie, in exercitu dilectumdilectum Muell. (Sest. § 34): delictum P1H: delectum rell. virtutis, qui sociis, qui foederatis in defendenda re publica nostra spem praemiorum eripi vellet? Quod si vultus C. Mari, si vox, si ille imperatorius ardor oculorum, si recentes triumphi, si praesens valuit aspectus, valeat auctoritas, valeant res gestae, valeat memoria, valeat fortissimi et clarissimiet clarissimi om. GE (Vat. § 19) viri nomen aeternum. Sit hoc discrimen inter gratiososgratiosos] otiosos Lehmann civis atque fortis, ut illi vivi fruantur opibus suis, horum etiam mortuorum, si quisquam huius imperi defensor mori potest, vivat auctoritas immortalis. Quid?