19 Cic. Balb. 43–45

43 ↷Omitto quantis ornamentis populum istum C. Caesar, cum esset in Hispania praetor, adfecerit, controversiasante controversias add. Rau ut: qui Ernesti: quod Schuetz: quot Kraffert sedarit, iura ipsorum permissu statuerit, inveteratam quandamquandam Lamb.: quondam codd. barbariam ex Gaditanorum moribus disciplinaque delerit, summa in eam civitatem huius rogatu studia et beneficia contulerit. Multa praetereo quae cotidiecotidiano Paul labore huius et studio aut omnino aut certe facilius consequantur. Itaque et adsunt principes civitatiset adsunt principes adsunt civitates PBΣ: et adsunt civitates GE et defendunt amore ut suum civem, testimonio ut nostrum, officio ut ex nobilissimo civi sanctissimum hospitem, studio ut diligentissimum defensorem commodorum suorum. 44Ac ne ipsi Gaditani arbitrentur, quamquam nullo incommodo adficiantur, si liceat eorumhorum codd. civis virtutis causa in nostram civitatem venire, tamen hoc ipso inferius esse suum foedus quam ceterorum, consolabor etconsolabor et HG2bς: consolaberet P: consolabare B: consolabere G1E hos praesentis, viros optimos, et illam fidelissimam atque amicissimam nobis civitatem, simul et vos non ignorantis, iudices, admonebo, quo de iure hoc iudicium constitutum sitest Halm (Prov. Cons. § 16), de eo numquam omnino esse dubitatum.

45Quos igitur prudentissimos interpretes foederum, quos peritissimos bellici iurispublici iuris Paul, quos diligentissimos in exquirendis condicionibus civitatum atque causis esse arbitramur? eos profecto qui iamiam del. Pluygers imperia ac bella gesserunt.