16 Cic. Balb. 35–37

35 ↷Quod si hoc foedus, quod populus Romanus auctore senatu, commendatione et iudicio vetustatis, voluntate et sententiis suis comprobat, idem suffragiis comprobasset, quid erat cur ex ipso foedere Gaditanum in civitatem nostram recipi non liceret? Nihil est enim aliud in foedere nisi ut pia et aeterna pax sit. Quid idQuid id Eb: quod id PBGc: quid H.Num qui id? ad civitatem? Adiunctum illud etiam est, quod non est in omnibus foederibus: Maiestatem populi Romani comiter conservantoet 4 conservanto Lamb.conservant PB (-ent Hb ed. R.). Id habet hanc vim, ut sit ille in foedere inferior. 36Primum verbi genus hocconservantoconservandi PBH rell.“, quo magis in legibus quam in foederibus uti solemus, imperantis est, non precantis. Deinde cum alterius populi maiestas conservari iubetur, de altero siletur, certe ille populus in superiore condicione causaque ponitur cuius maiestas foederis sanctione defenditur. In quo erat accusatoris interpretatio indigna responsione, qui ita dicebat,comiteressecommuniter“, quasi vero priscum aliquod aut insolitum verbum interpretaretur. Comes benigni, faciles, suaves homines esse dicuntur;qui erranti comiter monstrat viam“, benigne, non gravate;communiterquidem certe non convenit. 37Et simul absurda res est caveri foedere ut maiestatem populi Romanicommuniterconservent, id est ut populus Romanuspop. Rom. b: Romanus (.r.) om. P rell.: r. pop. Hk suam maiestatem esse salvam velit. Quod si iam ita esset, ut esse non potestpotest b2: posset codd., tamen de nostra maiestate, nihil de illorum caveretur. Potestne igitur nostra maiestas aa suppl. Naugerius (2) Gaditanis benigne conservari, si ad eam retinendam Gaditanos praemiis elicere non possumus? Potest esse ulla denique maiestas, si impedimur quo minus per populum Romanum beneficiorum virtutis causa tribuendorum potestatem imperatoribus nostris deferamus?