13 Cic. Balb. 30–31

30 ↷Sed hic totus locus disputationis atque orationis meae, iudices, pertinet ad commune ius mutandarum civitatum: nihil habet quod sit proprium religionis ac foederum. Defendo enim rem universam, nullam esse gentem ex omni regione terrarum, neque tam dissidentem a populo Romano odio quodam atque discidio, neque tam fide benivolentiaque coniunctam, ex qua nobis interdictum sit neut ne Ec quem adsciscere civem aut civitate donare possimus. 31O iura praeclara atque divinitus iam inde a principio Romani nominis a maioribus nostris comparata, ne quis nostrum plus quam unius civitatis esse possit,dissimilitudo enim civitatum varietatem iuris habeat necesse est, – ne quis invitus civitate mutetur neve in civitateiuris ... civitate s. l. P2 maneat invitus! Haec sunt enim fundamenta firmissima nostrae libertatis, sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum. Illud vero sine ulla dubitatione maxime nostrum fundavit imperium et populi Romani nomen auxit, quod princeps ille creator huius urbis, Romulus, foedere Sabino docuit etiam hostibus recipiendis augeri hanc civitatem oportere; cuius auctoritate et exemplo numquam est intermissa a maioribus nostris largitio et communicatio civitatis. Itaque et ex Latio multi, ut Tusculani, utut ... ut P1: et ... et rell.: ut ... et ut Madv. ita H Lanuvini, et ex ceteris generibusgeneribus codd.: regionibus Rumpf gentes universae in civitatem suntsunt HG2ς: sui rell. praeter E (suam) receptae, ut Sabinorum, Volscorum, Hernicorum; quibus ex civitatibus nec coacti essent civitate mutari, si qui noluissent, nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi Romani consecuticonsecuti Naugerius (1): secuti codd. (assecuti b et ed. V.), violatum foedus eorum videretur.