1 Cic. Balb. 1–4

1Si auctoritates patronorum in iudiciis valentvalent Ernesti: valerent codd.: valere debent Muell., ab amplissimisCf. ad Quir. § 6 virisviris PHς: om. B, extra versum suppl. Σ L. Corneli causa defensa est; si usus, a peritissimis; si ingenia, ab eloquentissimis; si studia, ab amicissimis et cum beneficiis cum L. Cornelio tum maximamaxima tum in mg. P, BΣ familiaritate coniunctis. Quae sunt igitur meae partes? Auctoritatis tantae quantam vos in me esse voluistis, usus mediocris, ingeni minime voluntati parisvoluntati paris Angelius: voluntatis (-i) parens codd.. Nam ceteris a quibus est defensus hunc debere plurimum video; ego quantum ei debeam, alio loco; principio orationis hoc ponopono ut Ant. Aug. ita b: oppono codd. (propono k), me omnibus qui amici fuerint saluti et dignitati meae, si minus referendaadferenda (aff.) codd. gratia satis facere potuerim, praedicanda et habenda certe satis esse facturum. 2Quae fuerit hesterno die Cn. Pompei gravitas in dicendo, iudices, quae facultas, quae copia, non opinione tacita vestrorum animorum, sed perspicua admiratione declarari videbatur. Nihil enim umquam audivi quod mihi de iure subtilius dici videretur, nihil memoriamemoria Garat.: de mem. codd. (unde Hk nihil de mem. de more de exemplis: add. acutius bk ed. R.) maiore de exemplis, nihil peritius de foederibus, nihil inlustriore auctoritate de bellis, nihil de re publica gravius, nihil de ipso modestius, nihil de causa et crimine ornatius: 3ut mihi iam verum videatur illud esse quod non nulli litteris ac studiis doctrinaedoctrinis PBG1 (unde litterati ac studiis doctrinisque Hbk ed. R.) dediti quasi quiddam incredibile dicere putabantur, ei qui omnis animo virtutes penitus comprehendisset omnia quae faceret recte procedererecte (praeclare?) procedere scripsi (Cl. Qu. iv. 176): tractare codd. (ante faceret add. H vellet: post tractare (t) add. perfacile esse c: omnia quae vellet facile esse tractare k: eum... omnia quae facere vellet facillime tractare b Harl. 2681, ed. R.): procedere coni. Mueller: recte se dare Madv.: recte cadere Reid (improb. Zielinsk.): recte habere Paul. Quae enim in L. Crasso potuit, homine nato ad dicendi singularem quandam facultatem, si hanc causam ageret, maior esse ubertas, varietas, copia quam fuit in eo qui tantum potuit impertire huic studio temporis quantum ipse a pueritia usque ad hanc aetatem a continuis bellis et victoriis conquievit? 4Quo mihi difficilior est hic extremusextremus b Harl. 2681 ed R.: exercitus PBGHς perorandi locus. Etenim ei succedo orationi quae non praetervecta sit auris vestras, sed in animis omnium penitus insederit, ut plus voluptatis ex recordatione illius orationis quam non modo ex mea, sedex mea sed b G2 Harl. 2681: in mea quam P rell. (in mea sed ex Hς) ex cuiusquam oratione capere possitis.