9 Cic. Arch. 19–22

19 ↷ Ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt; nos hunc vivum qui etqui et b2k: qui ab1: et qui cett. voluntate et legibus noster est repudiamusrepudiabimus Lag. 9, Naugerius (1), praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? Nam et Cimbricas res adulescens attigit et ipsi illi C. Mario qui durior ad haec studia videbatur iucundus fuit. 20Neque enim quisquam estest om. e, post enim hab. ςbg tam aversus a Musis qui non mandari versibus aeternum suorum laborum praeconiumpraeconium facile k, Angelius: facile praeconium cett. (cf. Zielinski p. 204) facile patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur quod quod] qualia carmina quod Ee acroamaACROAMA ς: ἀκρόαμα b mg.: om. p in lac. aut cuius vocem libentissime audiret:eius a quo sua virtus optime praedicaretur.“ Itaque ille Marius itemitem om. ςbgς eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari. 21Mithridaticum vero bellum magnum atque difficile et in multa varietate terra mariquemari terraque G versatum totum ab hoc expressum est; qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant. Populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura etnatura et Mommsen: naturae (-ra ebχς ) codd. regioneregionis bχς vallatum, populi Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atqueatque GEeb: ac cett.: atque e Halm totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis estest Heumann: et codd. , incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis, nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi. Quaequae G1Ee: quia cett. (G2) quorum ingeniis efferunturefferuntur Görenz: haec (hec aςbg) feruntur codd.: ecferuntur Stürenberg , ab eis populi Romani fama celebratur. 22Carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. At eisex marmore. At iis Fascitellus: et marmoratis codd.: ex marmore; cuius Mommsen laudibus certe non solum ipse qui laudaturipse … laudatur GEeab2: ipsi … laudantur (-atur p) cett. sed etiam populi Romani nomen ornatur. In caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adiungitur. Omnes denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur.