8 Cic. Arch. 17–19

17 ↷ Quis nostrum tam animo agrestiquis animo tam agresti et Schol. ac duro fuit ut Rosci morte nuper non commovereturmorte non moveretur Schol. ? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus; nos nos] hos Ernesti animorum incredibilis motus celeritatemque ingeniorum neglegemusnegligimus aςgp ? 18Quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices,utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditisquotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eisiis χk, ed. V: his cett. ipsis rebus quae tum agerenturagebantur b2 dicere ex tempore, quotiensquotiens ego G revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis! Quae vero accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari ut ad veterum scriptorum laudem perveniretperveniret GEe: pervenirent cett. . Hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? Atqueatque GEe: atqui cett. sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia exex Müller: et codd. doctrina et praeceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflariinflammari b2: afflari ed. V . Qua re suo iure noster ille Enniussanctosappellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendaticommodati Gulielmius nobis esse videanturvidentur Ee . 19Sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa atqueatque Quintil. (quinque locis): et codd. solitudines vocivoci Quintil.: voce codd. respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum Chii suum] Chii sibi P. Thomas vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam delubrum eius eius] ei Lambinus in oppido dedicaverunt, permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt.