11 Cic. Arch. 26–29

26 ↷ Neque enim est hoc dissimulandum quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. Ipsi illi philosophi etiam in eisin iis Madvig: in his Ammianus xxii. 7: illis (in illis χ2k) codd. libellis quos de contemnenda gloria scribunt nomen suum inscribunt; in eo ipso in quout in eo ipso quo Ammianus praedicationem nobilitatemque despiciunt praedicari de se de se] se Lambinus ac sese Ammianus: om. codd. nominari voluntvelint Ammianus . 27Decimus quidem Brutus, summus vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorummonu. eabpc: moni. cett. aditus exornavit suorum. Iam vero ille qui cum Aetolis Ennio comite bellavit Fulvius non dubitavit Martis manubias Musis consecrare. Qua re, in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togatitogati σχς, p mg.: locati cett. iudices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere. 28Atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor. Nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbishuiusce ς urbis suppl. Naugerius (1) atqueatque E: aeque (om. ςk) cett. imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit. Quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adornaviadornavi Klotz: adoravi schol.: adortavi Ge: adhortatus sum E: hortavi aςb1gp: hortatus sum (fui ς) b2χς . Nullamnulla codd: corr. ed. V enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices iudices] unum G , quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos inin om. χ laboribus exerceamus? 29Certe, si nihil animus praesentiret in posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est est isdem] iste isdem (in idem a) GEea , isdem omnis cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec totiens de ipsa vita dimicaret. Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus, quae noctes ac dies animum gloriae stimulis concitat atque admonet non cum vitae tempore esse dimittendamdimetiendam Manutius commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam.