10 Cic. Arch. 22–26

22 ↷ Ergo illum qui haec fecerat, RudinumRudinum Schol., A. Augustinus: rudem tum (tu Ee: tamen ςgpς ) codd. hominem, maiores nostri in civitatem receperunt; nos hunc Heracliensem multisa multis Lambinus civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum de nostra civitate eiciamuseiciamus G: eiecimus e: eiciemus cett. ? 23Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus exiguis sane continentur. Qua re, si res eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo hominum nostrorumhominum nostrorum Bases: minus (om. c2k, del. Madvig) manuum nostrarum codd. tela pervenerint, eodem eodem] eandem G: om. e gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis populis de quorum rebus scribitur haec ampla sunt, tum eisiis χς: his cett. certe qui de vita gloriae causa dimicant hoc maximum et periculorum incitamentum est et laborum. 24Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset:o fortunate“, inquit,adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem invenerisinveneris ebχc: inveneras (-nisti k) cett. !“ Et vere. Nam, nisi IliasIlias Naugerius (2): illi (illa a: om. E) ars codd. illa exstitisset, idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset. Quid? noster hic Magnus qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt? 25Itaque, credo, si civis Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore civitate donaretur perficere non potuit. Sulla cum Hispanos et Gallos donaretdonaret et Gallos E , credo, hunc petentem repudiasset; quem nos nos] in contione add. codd. e v. 18 (malo numero): ego delevi videmus GEea vidimus, cum ei libellum malus poeta de populo subiecisset, quod epigramma in eum fecisset tantum modo alternis versibus longiusculis, statim ex eisiis Manutius: his codd., Schol. rebus quas tumtum GEe: tamen a: tunc cett.: om. Schol. vendebat iubere iubere] iussit a, Schol. ei praemium tribui, sedsed Schol.: sub codd. ea condicione ne quid postea scriberet. Qui sedulitatem mali poetae duxeritdeduxerit GEe aliquo tamen praemio dignam, huiushuius ς: cuius cett. ingenium et virtutem in scribendo et copiam non non] tamen non Ee expetisset? 26Quid? a Q. Metello Q.] P. Ee Pio, familiarissimo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet ut etiam Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas dederetcederet E2e: dederit c, Fleckeisen .