1 Cic. Arch. 1–2

1Si quid est in me ingeni, iudices, quodest ingenii in me quod Quintil. xi. 1. 19, 3. 97 sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si huiuscehuiuscemodi ag rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius Licinius] Archia add. Ga fructum a me repeterepetere E prope suo iure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec vox huius hortatu praeceptisque conformata non nullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opitulari et alios servare possemuspossumus GEe (peiore numero), huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus. 2Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni neque haec dicendi ratio aut aut] ac ςb disciplina, nene GEeb: nec cett. nos quidem huic unihuic uni Lambinus: huic cuncti codd.: huicce uni Puteanus studio penitus umquam dediti fuimus. Etenim omnes artes quae ad humanitatem pertinent habent quoddam commune vinclumvinclum Gςgp: vinculum cett. et quasi cognatione quadam inter se continentur.