19 Cic. fam. 9, 19

Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46).

Cicero s. d. LL. Papirio Paeto.

1tamen a malitia non discedis; tenuiculo apparatu significas Balbum fuisse contentum. Hoc videris dicere, cum reges tam sint continentes, multo magis consularis esse oportere. Nescis me ab illo omnia expiscatum; recta enim a porta domum meam venisse neque hoc admiror, quod non suam potius, sed illud, quod non ad suam. Ego autem tribus primis verbis: „ Quid noster Paetus?“ At ille adiurans nusquam se umquam libentius. 2Hoc si verbis adsecutus es, auris ad te adferam non minus elegantis; sin autem obsonio, peto a te ne pluris esse balbos quam disertos putes. Me cotidie aliud ex alio impedit; sed si me expediero ut in ista loca venire possim, non committam ut te sero a me certiorem factum putes.