25 Cic. fam. 7, 25
Scr. in Tusculano circ. IX K. Sept. a. 709 (45).
Cicero s. d. M. Fadio Gallo.
1Quod epistulam conscissam doles, noli laborare, salva est; domo petes, cum libebit. Quod autem me mones, valde gratum est, idque ut semper facias rogo; videris enim mihi vereri, †nisi istum habuerimus, rideamus γέλωτα σαρδάνιον. Sed heus tu, manum de tabula! magister adest citius quam putaramus; vereor ne in catomum Catonianos. 2Mi Galle, cave putes quicquam melius quam epistulae tuae partem ab eo loco: „Cetera labuntur.“ Secreto hoc audi, tecum habeto, ne Apellae quidem, liberto tuo, dixeris. Praeter duo nos loquitur isto modo nemo; bene malene videro, sed, quicquid est, nostrum est. Urge igitur nec „transversum unguem,“ quod aiunt, a stilo; is enim est dicendi opifex. Atque equidem aliquantum iam etiam noctis adsumo.