3 Cic. fam. 16, 3

Scr. Alyziae a. d. VIII Id. Nov. a. 704 (50).

Tullius et Cicero Tironi suo s. d. et Q. Pater et filius.

1Nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem commorati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat. Is dies fuit Non. Nov. Inde ante lucem proficiscentes ante diem VIII Idus Nov. has litteras dedimus. Tu si nos omnis amas et praecipue me, magistrum tuum, confirma te. 2Ego valde suspenso animo exspecto primum te scilicet, deinde Marionem cum tuis litteris. Omnes cupimus, ego in primis, quam primum te videre sed, mi Tiro, valentem. Qua re nihil properaris; satis cito te videro, si valebis. Utilitatibus tuis possum carere; te valere tua causa primum volo, tum mea, mi Tiro. Vale.