17 Cic. fam. 14, 17

Scr. Brundisi a. 706 (48) circ. xlI K. Ian.

Tullius Terentiae suae s. d.

S. v. h. e. v. Si quid haberem quod ad te scriberem, facerem id et pluribus verbis et saepius. Nunc quae sint negotia vides; ego autem quo modo sim adfectus ex Lepta et Trebatio poteris cognoscere. Tu fac ut tuam et Tulliae valetudinem cures. Vale.