16 Cic. fam. 14, 16

Scr. Brundisi pr. Non. Ian. a. 707 (47).

Tullius Terentiae suae s. d.

S. v. b. e. v. Etsi eius modi tempora nostra sunt ut nihil habeam quod aut a te litterarum exspectem aut ipse ad te scribam, tamen nescio quo modo et ipse vestras litteras exspecto et scribo ad vos, cum habeo qui ferat.

Volumnia debuit in te officiosior esse quam fuit, et id ipsum quod fecit potuit diligentius facere et cautius. Quamquam alia sunt quae magis curemus magisque doleamus quae me ita conficiunt, ut ii voluerunt qui me de mea sententia detruserunt. Cura ut valeas. Pr. Non. Ian.