70 Cic. fam. 13, 70
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
M. Cicero P. Servilio conlegae s. p.
Quia non est obscura tua in me benevolentia, sic fit ut multi per me tibi velint commendari; ego autem tribuo non numquam in vulgus, sed plerumque necessariis, ut hoc tempore. Nam cum T. Ampio Balbo mihi summa familiaritas necessitudoque est. Eius libertum, T. Ampium Menandrum, hominem frugi et modestum et patrono et nobis vehementer probatum, tibi commendo maiorem in modum. Vehementer mihi gratum feceris, si quibuscumque rebus sine tua molestia poteris ei commodaris. Quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.