28 Cic. fam. 12, 28
Scr. Romae paulo post XIII K. April. a. 711 (43).
Cicero Cornificio s.
1Adsentior tibi eos quos scribis Lilybaeo minari istic poenas dare debuisse; sed metuisti, ut ais, ne nimis liber in ulciscendo viderere. Metuisti igitur ne gravis civis, ne nimis fortis, ne nimis te dignus viderere. 2Quod societatem rei p. conservandae tibi mecum a patre acceptam renovas gratum est; quae societas inter nos semper, mi Cornifici, manebit. Gratum etiam illud, quod mihi tuo nomine gratias agendas non putas; nec enim id inter nos facere debemus. Senatus saepius pro dignitate tua appellaretur, si absentibus consulibus umquam nisi ad rem novam cogeretur. Itaque nec de HS |XX| nec de HS DCC quicquam agi nunc per senatum potest. Tibi autem ex s. c. imperandum mutuumve sumendum censeo. 3In re p. quid agatur credo a te ex eorum litteris cognoscere, qui ad te acta debent perscribere. Ego sum spe bona consilio, cura, labore non desum; omnibus inimicis rei publicae esse me acerrimum hostem prae me fero. Res neque nunc difficili loco mihi videtur esse et fuisset facillimo, si culpa a quibusdam afuisset.