11 Cic. fam. 11, 11

Scr. in castris in finibus Statiellensium prid. Non. Mai. a. 711 (43).

D. Brutus imp. cos. des. s. d. M. Ciceroni

1Eodem exemplo a te mi litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt. Tantum me tibi debere existimo, quantum persolvere difficile est. Scripsi tibi quae hic gererentur. In itinere est Antonius, ad Lepidum proficiscitur; ne de Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti qui in me inciderunt; in quibus, quos ad Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret scribebat. Ego tamen non habui ambiguum et statim ad Plancum misi et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae legatos exspecto; quos confirmatos domum remittam. 2Tu quae istic opus erunt administrari prospicies, ut ex tua voluntate reique publicae commodo fiant. Malevolentiae hominum in me, si poteris, occurres; si non potueris, hoc consolabere, quod me de statu meo nullis contumeliis deterrere possunt. Pr. Non. Mai. ex castris finibus Statiellensium.