2a Cic. ad Brut. 1, 2a
Scr. Romae XV K. Mai. a. 711 (43).
Cicero Bruto salutem
1* * * Quod scribis me maximo otio egisse ut insectarer Antonios idque laudas, credo ita videri tibi. Sed illam distinctionem tuam nullo pacto probo; scribis enim acrius prohibenda bella civilia esse quam in superatos iracundiam exercendam. Vehementer a te, Brute, dissentio nec clementiae tuae concedo, sed salutaris severitas vincit inanem speciem clementiae. Quod si clementes esse volumus, numquam deerunt bella civilia. Sed de hoc tu videris; de me possum idem quod Plautinus pater in Trinummo:
„Míhi quidem aetas ácta ferme est; túa istuc refert máxime.“
2Opprimemini, mihi crede, Brute, nisi provideritis; neque enim populum semper eundem habebitis neque senatum neque senati ducem. Haec ex oraculo Apollinis Pythi edita tibi puta; nihil potest esse venus. XV K. Maias.