9 Cic. fam. 7, 9
Scr. Romae ex. m. Sept. a. 700 (54).
Cicero Trebatio.
1Iam diu ignoro quid agas; nihil enim scribis; neque ego ad te bis duobus mensibus scripseram. Quod cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem aut cui darem nesciebam. Cupio scire quid agas et ubi sis hiematurus; equidem velim cum Caesare, sed ad eum propter eius luctum nihil sum ausus scribere; ad Balbum tamen scripsi. 2Tu tibi desse noli; serius potius ad nos, dum plenior. Quod huc properes, nihil est, praesertim Battara mortuo. Sed tibi consilium non dest. 3Quid constitueris, cupio scire. Cn. Octavius est an Cn. Cornelius quidam, tuus familiaris, summo genere natus, terrae filius. Is me quia scit tuum familiarem esse, crebro ad cenam invitat. Adhuc non potuit perducere, sed mihi tamen gratum est.