16 Cic. Att. 9, 16
Scr. in Formiano VII K. Apr. a. 705 (49).
Cicero Attico salutem
1Cum quod scriberem ad te nihil haberem, tamen ne quem diem intermitterem has dedi litteras. A. d. VI K. Caesarem Sinuessae mansurum nuntiabant. Ab eo mihi litterae redditae sunt a. d. vii K. quibus iam „opes“ meas, non ut superioribus litteris „opem“ exspectat. Cum eius clementiam Corfiniensem illam per litteras conlaudavissem rescripsit hoc exemplo:
„Caesar imp. Ciceroni imp. salutem DIC.
2Recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate. Atque ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem tum meum factum probari abs te triumpho gaudio. Neque illud me movet quod ii qui a me dimissi sunt discessisse dicuntur ut mihi rursus bellum inferrent. Nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui. 3Tu velim mihi ad urbem praesto sis ut tuis consiliis atque opibus, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse iucundius. Hanc adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter facere poterit. Tanta eius humanitas, is sensus, ea in me est benevolentia.“