10 Cic. Att. 8, 10
Scr. in Formiano IV K. Mart. a. 705 (49).
Cicero Attico salutem
Dionysius cum ad me praeter opinionem meam venisset, locutus sum cum eo liberalissime; tempora exposui, rogavi ut diceret quid haberet in animo; me nihil ab ipso invito contendere. Respondit se quod in nummis haberet nescire quo loci esset; alios non solvere, aliorum diem nondum esse. Dixit etiam alia quaedam de servulis suis qua re nobiscum esse non posset. Morem gessi; dimisi a me ut magistrum Ciceronum non libenter, ut hominem ingratum non invitus. Volui te scire et quid ego de eius facto iudicarem.