16 Cic. Att. 3, 16

Scr. Thessalonicae XII K. Sept. a. 696 (58).

Cicero Attico salutem

1Totum iter mihi incertum facit exspectatio litterarum vestrarum Kal. Sextil. datarum. Nam si spes erit, Epirum, si minus, Cyzicum aut aliud aliquid sequemur. Tuae quidem litterae quo saepius a me leguntur, hoc spem faciunt mihi minorem; quae cumlectae sunt, tum id quod attulerunt ad spem infirmant, ut facile appareat te et consolationi servire et veritati. Itaque te rogo plane ut ad me quae scies ut erunt, quae putabis ita scribas. Data xii Kal.