10 Cic. Att. 16, 10
Scr. in Sinuessano VI Id. Nov. a. 710 (44).
Cicero Attico salutem
1VII Id. veni ad me in Sinuessanum. Eodem die vulgo loquebantur Antonium mansurum esse Casilini. Itaque mutavi consilium; statueram enim recta Appia Romam. Facile me ille esset adsecutus. Aiunt enim eum Caesariana uti celeritate. Verti igitur me a Menturnis Arpinum versus. Constitueram ut v Idus aut Aquini manerem aut in Arcano. 2Nunc, mi Attice, tota mente incumbe in hanc curam; magna enim res est. Tria sunt autem, maneamne Arpini an propius accedam an veniam Romam. Quod censueris faciam. Sed quam primum. Avide exspecto tuas litteras. vi Idus mane e Sinuessano.