7 Cic. Att. 15, 7
Scr. in Tusculano v aut IV K. Iun. a. 710 (44).
Cicero Attico salutem
Gratum quod mihi epistulas; quae quidem me delectarunt, in primis Sexti nostri. Dices, „quia te laudat.“ Puto me hercule id quoque esse causae, sed tamen etiam ante quam ad eum locum veni, valde mihi placebat cum sensus eius de re publica †tum genus† scribendi. Servius vero pacificator cum librariolo suo videtur obisse legationem et omnis captiunculas pertimescere. Debuerat autem non „ex iure manum consertum“ sed quae sequuntur; tuque scribes.