16A Cic. Att. 15, 16A
Scr. in Arpinati xiv aut xiii K. Iun. a. 710 (44).
Cicero Attico salutem
Narro tibi, haec loca venusta sunt, abdita certe et, si quid scribere velis, ab arbitris libera. Sed nescio quo modo οἶκος φίλος. Itaque me referunt pedes in Tusculanum. Et tamen haec ῤωπογραφία ripulae videtur habitura celerem satietatem. Equidem etiam pluvias metuo, si „Prognostica“ nostra vera sunt; rarae enim ῤητορεύουσιν. Tu, quaeso, fac sciam ubi Brutum nostrum et quo die videre possim.