16 Cic. Att. 15, 16

Scr. in Antiati iii aut prid. Id. Iun. a. 710 (44).

Cicero Attico salutem

Tandem a Cicerone tabellarius et me hercule litterae πεπινωμένως scriptae, quod ipsum προκοπὴν aliquam significat, itemque ceteri praeclara scribunt; Leonides tamen retinet suum illudadhuc,“ summis vero laudibus Herodes. Quid quaeris? vel verba mihi dari facile patior in hoc meque libenter praebeo credulum. Tu velim, si quid tibi est a Statio scriptum quod pertineat ad me, certiorem me facias.