43 Cic. Att. 13, 43
Scr. in Tusculano prid. Id. Quint. a. 709 (45).
Cicero Attico salutem
Ego vero utar prorogatione diei, tuque humanissime fecisti qui me certiorem feceris atque ita ut eo tempore acciperem litteras quo non exspectarem tuque ut ab ludis scriberes. Sunt omnino mihi quaedam agenda Romae sed consequemur biduo post.