42 Cic. Att. 13, 42

Scr. in Tusculano ex. m. Dec. a. 709 (45).

Cicero Attico salutem

1Venit ille ad me καὶ. Et ego,σὺ δὲ δὴ τί σύννους;“ „Rogas?“ inquit,quoi iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam turpe!“ „Quae vis igitur?“ inquam.Aesinquitalienum et tamen ne viaticum quidem.“ Hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. At ille,Sed me maxime angit avunculus.“ „Quidnam?“ inquam.Quod mihiinquitiratus est.“ „Cur pateris?“ inquam,malo enim ita dicere quam cur committis?“ „Non patiarinquit,causam enim tollam.“ Et ego,Rectissime quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae.“ „Quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem. Nunc nihil mihi tanti est. Faciam quod volunt.“ „Feliciter veliminquamteque laudo. Sed quando?“ „Nihil ad meinquitde tempore, quoniam rem probo.“ „At egoinquamcenseo prius quam proficiscaris. Ita patri quoque morem gesseris.“ 2Faciaminquitut censes.“ Hic dialogus sic conclusus est.

3Sed heus tu, diem meum scis esse iii Nonas Ianuarias; aderis igitur. Scripseram iam: ecce tibi orat Lepidus ut veniam. Opinor augures velle habere ad templum effandum. Eatur; μὴ σκόρδου. Videbimus te igitur.