37 Cic. Att. 13, 37

Scr. in Tusculano IV Non. Sext. a. 709 (45).

Cicero Attico salutem

1Has alteras hodie litteras. De Xenonis nomine et de Epiroticis XXXX nihil potest fieri nec commodius nec aptius quam ut scribis. Id erat locutus mecum eodem modo Balbus minor. 2Nihil novi sane nisi Hirtium cum Quinto acerrime pro me litigasse; omnibus eum locis furere maximeque in conviviis cum multa de me tum redire ad patrem; nihil autem ab eo tam ἀξιοπίστως dici quam alienissimos nos esse a Caesare; fidem nobis habendam non esse, me vero etiam cavendum (φοβερὸν ἂν ἦν nisi viderem scire regem me animi nihil habere), Ciceronem vero meum vexari; sed id quidem arbitratu suo. 3Laudationem Porciae gaudeo me ante dedisse Leptae tabellario quam tuas acceperim litteras. Eam tu igitur, si me amas, curabis, si modo mittetur, isto modo mittendam Domitio et Bruto.

4De gladiatoribus, de ceteris quae scribis ἀνεμοφόρητα, facies me cotidie certiorem. Velim, si tibi videtur, appelles Balbum et Offilium. De auctione proscribenda equidem locutus sum cum Balbo. Placebat (puto conscripta habere Offilium omnia; habet et Balbus) sed Balbo placebat propinquum diem et Romae; si Caesar moraretur, posse diem differri. Sed is quidem adesse videtur. Totum igitur considera; placet enim Vestorio.