2B Cic. Att. 13, 2B
Scr. in Tusculano IV K. Iun. a. 709 (45).
Cicero Attico salutem
Cras igitur auctio Peducaei. Cum poteris ergo; etsi impediet fortasse Faberius. Sed tamen cum licebit. Dionysius noster graviter queritur et tamen iure a discipulis abesse tam diu. Multis verbis scripsit ad me, credo item ad te. Mihi quidem videtur etiam diutius afuturus. Ac nollem; valde enim hominem desidero.
a te litteras exspectabam, nondum scilicet; nam has mane rescribebam.