5C Cic. Att. 12, 5C

Scr. in Tusculano prid. Id. Iun. a. 708 (46).

Cicero Attico salutem

Ego misi Tironem Dolabellae obviam. Is ad me Idibus revertetur. Te exspectabo postridie. De Tullia mea tibi antiquissimum esse video idque ita ut sit te vehementer rogo. Ergo ei in integro omnia; sic enim scribis. Mihi etsi Kalendae vitandae fuerunt Nicasionumque ἀρχέτυπα fugienda conficiendaeque tabulae, nihil tamen tanti ut a te abessem fuit. Cum Romae essem et te iam iamque visurum me putarem, cotidie tamen horae quibus exspectabam longae videbantur. Scis me minime esse blandum; itaque minus aliquanto dico quam sentio.