5 Cic. Att. 12, 5

Scr. in Tusculano in m. Quint. a. 708 (46).

Cicero Attico salutem

1Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur Luperco filio et Statio ut cernat duplici dedecore cumulatam domum. Addo etiam Philotimum tertium. o stultitiam, nisi mea maior esset, singularem! quod autem os in hanc rem ἔρανον a te! Fac non adδιψῶσαν κρήνηνsed ad Πειρήνην eum venisse,ἄμπνευμα σεμνὸν Ἀλφειοῦin teκρήνῃ,“ ut scribis, haurire in tantis suis praesertim angustiis, ποῖ ταῦτα ἄρα 2Sed ipse viderit. Cato me quidem delectat, sed etiam Bassum Lucilium sua.